Tip:
Highlight text to annotate it
X
Quid dicam me pudet nunc loqui, post hanc luculentam orationem de pronuntiatu Latino.
Quia, ego quamquam Roma huc veni, mihi videor esse ultimus ex provincialibus, qui una ***
plurimis, re vera hoc oportet confiteri, per saecula et hominum aetates, usi sunt hoc pronuntiatu
sive pronuntiatu Latino recentiore. Qui tamen pronuntiatus est pronuntiatus fortasse qui
non difficile intelligi possit etiam ab omnibus ceteris. Hoc dixit etiam magister, id est
difficultas non pertinet ad intellegendum, non pertinet ad colloquendum et sermocinandum
inter nos sed fortasse ad quaedam artificia recuperanda quae sunt apud scriptores antiquos.
Bene, sed si vos potestis pati hanc rationem enuntiandarum litterarum, ego conabor quantum
possum et pro virili parte quaedam dicere et praesertim loqui de causis corruptarum
artium. Ludovicus Vives scripsit librum De Causis Corruptarum Artium.
Ego velim incipere ab ea sententia quae mihi valde probata est quam Sebastianus in initio
dixit: "Occasus Latinitatis vivae secuta est occasum humanismi." Hoc mihi videtur esse
rectissime dictum. Sed non possum consentire tamen *** Sebastianus dicat hunc occasum humanismi
non pendere ab illis philologis, ab illis grammaticis, qui praepostere atque absurda
sua diligentia et molesta quidem effecerunt potius, prorsus ut humanae illae litterae
morerentur atque conculcarentur. Quia, videtis, nos loquimur semper de Latinitate viva, quae
iunctura mihi minime placet. Quia hac locutione miscentur multae res quae quidem nullo prorsus
modo inter se congruere possunt. Latinitas viva sunt ioca, nugae, garrimenta, gerrae,
quas quidam homines, otiosi, qui nihil habent quod faciant et qui volunt monstrare se saltem
aliqua in provincia quam nemo colat praestare posse ceteris, sese delectant quibusdam in
circulis ubi de aeroplanis inversa vi propulsis maxima *** delectatione verba pseudo-Latina
proferunt. Et est Latinitas viva etiam ea quam videmus in quibusdam circulis lusoriis
ubi homines nihil aliud faciunt nisi verba nova excogitant, longepetita et interdum absurda
prorsus. Non habemus opus hac Latinitate viva ad humanitatem redintegrandam, quia iam habemus
linguam communem qua possimus de his nugis loqui. Si loquendum est de Coca-Cola aut de
McDonald, possumus loqui Anglice. Professor David antea locutus est Anglice et fere omnes
nos potuimus intellegere. Ergo discamus linguam Anglicam, habebimus linguam communem qua possimus
de his rebus loqui.
Sed lingua Latina usu quodam, dicamus, exculta est et adhibita est per saecula et aetates
hominum duabus de causis. Prima causa est quod ego sum Italus, vos estis Batavi, Georgius
est Hispanus, alter Georgius est Bohemus et habemus Michaelem Lusitanum hic et habemus
Slovenum et Belgas sed inter nos colloqui possumus nulla difficultate. Bene, hoc est
quoddam emolumentum, est quoddam commodum quod tamen possimus assequi etiam ceteris
linguis. Lingua Latina est maximi momenti prorsus et primo primario sicut dicunt scholastici
quod est mortua. Quod est mortua! Est paradoxon sed est paradoxon quod iam illustraverunt
optimis verbis humanistae quales fuerunt Erasmus et Muretus. Id est ceterae omnes linguae mutantur
identidem et ego possum loqui Anglice nunc, non *** Geoffrey Chauser, non *** Miltonio,
non *** Shakespeario sive Hastiquatio quia alia lingua locuti sunt atque ego. Ergo possum
loqui *** aequalibus meis, *** hominibus qui nunc sunt. Non possum tamen loqui *** iis
qui multis saeculis ante me in his terris versati sunt et qui nunc pulvere et terra
operiuntur. Ergo debeo identidem mutare linguam meam et discere alias linguas hoc modo. Ergo
omnes linguae naturales, quae dicuntur, sunt subiectae mutationibus continuatis et perpetuis
et non sunt aptae ad cultum et humanitatem tradendam, quia mutantur identidem. Si volo
legere ea quae scripta sunt saeculo decimo septimo, Anglice, debeo discere fere alteram
linguam.
Et lingua Latina hoc habet emolumenti: quod non mutatur. Non mutatur iam inde a tempore
Ciceronis, fere. Id est, structura linguae, ut demonstravit apprime et multis argumentis
Valahfridus ille Stroh in ultimo suo libro; lingua Latina non iam mutata est structura
inde a tempore Ciceronis. Id est, Plautis dixit faxit, sed Cicero dixit fecerit et etiam
pontifex qui ante duas hebdomadas aut unum mensem, nescio, proclamavit se abdicaturum
a munere dixit fecerit, secutus Ciceronem. Et Plautus dixit comoediai sed Cicero dixit
comoediae et nos adhuc dicimus comoediae neque mutamus structuram. Aliquando, Media
quae dicitur Aetate, sunt quidam homines qui discesserunt a structura Ciceronis. Non tamen
consulto id fecerunt sed ignorantia linguae, propter defectum doctrinae. Quotiescumque
etiam media aetate homines doctrina polluerunt sicut exempli gratia Eginhardus, Paulus Diaconus,
Alcuinus, Godofredus Monauthensis, statim redierunt ad illud exemplar, quod Cicero et
alii eius aequales nobis proposuerunt.
Ergo, hoc est emolumentum maximum. Non debemus amittere! Multi dicunt: "Ah, utinam lingua
Latina redeat in usum hominum cotidianum!" Ego dico: Deus avertat et averruncet hanc
calamitatem. Quia si forte fiat, sicut facta est de lingua Hebraica, iam amitteret suum
emolumentum lingua Latina. Nunc lingua Hebraica, quae nunc est, quae initio fuit lingua Hebraica
veteris testamenti, nunc iam discedit et avertitur tam longe, tam procul a lingua veteris testamenti
ut iuvenes non possint legere sacram scripturam, aut legant *** quadam difficultate. Et idem
fiat, id est si lingua Latina in usum hominum cotidianum restitueretur, statim fieret una
ex linguis neo-Latinis, subiecta illis mutationibus continuatis et Heracliteis, dicamus, quae
non efficiunt aut impediunt, prohibent quominus haec lingua sit vera lingua ad tradendum cultum
et humanitatem per saecula.
Ergo, quid dixerunt humanistae? Quid intellexerunt? Iam Dantes intellexerat ratione quadam confusa
quam expressit in eo libro pulcherrimo qui est De Vulgari Eloquentia, sed iam antea alii
dixerant. Humanistae maiore conscientia, dicamus, hoc potuerunt aperire: Lingua Latina est mortua,
hac de causa est facta immortalis, quia est instrumentum optimum quo non solum *** aequalibus
nostris possumus loqui, sed *** iis qui nos praecesserunt.
Ergo, haec est vera, hic est verus finis quem nos proponere debemus. Non curamus quomodo
locuti homines in viis, in mercatibus, quomodo homines postulaverint panicellum fartum perna
aetate Plauti! Quid ad nos?! Nos volumus tantummodo scire quomodo scripserint illi, quia volumus
adhuc percipere eorum voces, eorum scripta legere, penetrare, sicut dixit professor David,
penetrare re vera. Et ego, diffiteor, non credo, omnino non credo nos posse reapse percipere
pondus singulorum verborum, proprietatem linguae, penetrare in eas rationes quas elegerunt scriptores
ad animum suum aperiendum, nisi nos ipsi, quodammodo, quantum possumus, conemur, conemur
experiri hanc linguam.
*** discipuli mei, etiam illi parvuli quindecim annorum, sedecim annorum, interrogant. (Ah,
magister, sed. Nunc dic aliter!) Ille dixit, nescio, "*** Caesar haec dixisset" aut "***
Caesar mortuus esset". Et ego dico: "Dic aliter!" et ille: "Mortuo Caesare.". Oh, bene, mortuo
Caesare. Quid differt? Cur non sunt omnino idem? Cur dicere "*** Caesar mortuus esset"
non est idem atque "Mortuo Caesare"? Et statim discipuli cogitant, dicunt: "Ah, bene, certe,
multo celerius!" Eh, certe, multo celerius. Et ergo si tu vis describere pugnam, pugnam
celerem et vehementem et instantem et urgentem, dices "*** Caesar post longam aegrotationem
mortuus esset" an dicis "Mortuo Caesare"? Et ille: "Mortuo Caesare, sane.". Et hoc modo
intellegunt etiam genus scribendi, elocutionem, stilum, ut aiunt, scriptorum antiquorum. Possunt
penetrare quid differt inter vocabula. Dicimus esse synonyma. Non sunt synonyma! Et ergo
nos... Sunt quidam absurdi, amici etiam, sed absurdi mea sententia, qui in Italia dicant:
"Oh, nos non possumus loqui Latine quia Latine dicebant: osculum, suavium et basium. Et nos
non possumus distinguere inter haec." Ergo non possumus intellegere scriptores Latinos.
Et non possumus loqui Anglice quia nos Itali dicimus tempo, Angli distingunt weather, temps
tense et time, ergo non possumus loqui Anglice. Prorsus, tantummodo si loquimur! Si convertimus
ex Latino in Italicum aut in Anglicum aut in Hispanicum aut in Batavicum, numquam intellegemus
discrimina inter vocabula. Tantummodo utentes, tantummodo usi hisce vocabulis, poterimus
bene percipere quid differat inter ea. Et est unica via.
Ergo, Wolfius ille, ut redeamus ad Wolfium, Wolfius ille certe loquebatur Latine, scribebat
Latine. Fuerat discipulus quorundam hominum qui satis Latine loquebantur quamquam res
iam saeculo decimo septimo aliquatenus erant mutatae. Erant mutatae variis de causis, mea
sententia, etiam propter causas externas scholis et universitatibus, exempli gratia propter
reformationem et contrareformationem. Iam illa peregrinatio academia quae viguerat per
totam Mediam Aetatem et per totam Aetatem Renascentium Litterarum, multo minor erat
facta quia homines catholici non facile poterant accedere ad universitates protestantes et
protestantes non erant accepti neque erant grati in universitatibus catholicis. Ergo,
plerumque homines alloquebantur suos cives et gradatim lingua Latina est facta potius
lingua scripta quam lingua ad communidanca sensa hominum. Sed tamen magistri Wolfii satis
bene loquebantur Latine, scribebant optime Latine.
Sed, Wolfius in illis consiliis didacticis, prorsus, in illis consiliis scholasticis hoc
prorsus dixit. Id est, fuit quasi conditor una *** aliis, *** von Humboldt et aliis,
illius formale Bildung. Scitis, nonne, de qua re loquar?: Nos non studemus linguae Latinae
-scripsit Wolfius- ut re vera discamus linguam Latinam. Certe, est maximi momenti discere
etiam linguam Latinam quae est quasi vehiculum totius cultus nostri et si volumus philologi
fieri oportet habeamus etiam hanc clavem, haec instrumenta. Sed, est praesertim instrumentum
ad exercendam nostram facultatem ingenii. Prorsus in illis consiliis ille dicit nos
posse per eam, per linguam Latinam et per linguam Graecam, adeo nostrum animum et rationem
exercere ut possimus postea alias provincias facile excolere. Et hoc dixit praesertim ut
responderet inimicis et adversariis linguae Latinae qui identidem dicebant linguam Latinam
esse tollendam e medio et in eius locum esse sufficiendas alias provincias et alias disciplinas.
Velim vobis legere quendam locum quem scripsit discipulus Runkhenii post eius mortem et est
locus satis iucundus. Quia Runkhenius -hoc scripsit Cobet- et Runkhenius scribit ex inferis,
est mortus -nonne?- et ergo nescit quid faciat illic. Otio fruitur et tabescit. Ergo scribit
ad discipulum olim suum et dicit:
Amice, hic paucos habeo quibuscum de re litteraria iucunde confabulari possum. Non possum loqui
*** hominibus de re litteraria! Veteres philologi qui ante me fuerunt et hi qui mihi tum apud
Batavos, tum alibi aequales fuerunt, parum curant cognoscere quae hodie docta opera edantur
in lucem! Qui autem his postremis annis -id est post mortem eius- ad nos descenderunt,
ipse vides quam parum fructuosa mihi eorum consuetudo esse debeat, quotus quisque est
qui probabilem habeat usum Latinae linguae! Id est, re vera pauci possunt Latine loqui
ratione quam nos probare possimus. Confabulantur inter se plerumque Germanice et si quid ego
verbum patruo sermone ieci, confestim omnes in me involant et exagitant Pomeranae dialectis
rusticitatem. Wolfium et Hermannum excipio, quia illi satis bene Latine loquuntur. Sed
postquam salutem dedi, me statim interrogant quid sentiam de origine Homericorum carminum...
Videtis ironiam, nonne? Id est, ut lingua sit viva, oportet etiam de vivis rebus loquatur.
Ego usus sum per aliquot annos, *** agrypnia sive insomnia laborarem, usus sum illo Prolegomena
ad Homerum et optime funguntur suo munere! Suadeo vobis, si eodem morbo tenemini ut utamini
illo libro! Post duas paginas somnus vos tenebit artissimus quo ne tormenta quidem et bombardae
poterunt vos excitare. Ergo est re vera illa Latinitas Wolfiana, quae potest efficere ut
non solum intermoriamur sed sentiamus mortua cadavera nos tractare. Et Wolfius, hoc addam,
Wolfius *** primum nomen dedit universitati, scripsit -hoc est notissimum, nonne? Etiam
multi narrant in suis historiis philologiae classicae- quid scripsit? Scripsit: Philologiae
studiosus. Et hoc fecit, nam... Homines se interrogant: "Cur? Omnes scribebant 'philosophiae
studiosus', ille scripsit 'philologiae studiosus', et qua de causa?" Postea primum opus maioris
momenti quod edidit in lucem fuerunt illa Prolegomena ad Homerum. Ego mihi persuasissimum
habeo Wolfium legisse Senecam et Seneca dicit quodam in loco: Quod philosophia fuit philologia
facta est. Et irascitur. Irascitur et quid dicit? Dicit: "Graecorum iste morbus fuit,
quaerere quem numerum remigum habuisset Ulixes, utrum prius scripta esset Ilias an Odysseia
(...), quae sive contineas nihil tacitam conscientiam iuves, sive proferas non doctior videaris
sed molestior." Ergo Wolfius, perlecta hac pagina, indignatus est. Dixit: "Quid est hoc?!
Iste Seneca stultus! Nunc ego monstrabor quid sit philologia!" Et iam inde a iuvene, ab
adulescente, se vocacit philologum, non philosophum, et voluit primum omnium tractare eam quaestionem
quam praeter ceteras Seneca monstrabat esse molestam, absurdam et contra rationem, contra
animum humanum excolendum.
Quod attinet ad alias res, quae tractatae sunt. Non ea tempestate, id est saeculo undevicesimo
ineunte aut duodevicesimo exeunte, primum fuerunt rationes grammaticae. Certe, non fuerunt
primum. Immo, iam inde ab antiquis temporibus fortasse fuerunt molestissimi grammatici.
Fuerunt illi grammatici modistae adversus quos humanistae multas sagittas suas collinearunt.
Sed etiam postea, *** humanistae florerent, non deerant illi quos ipsi humanistae vocarunt
pedantas, id est illos grammaticos molestissimos, illi grammatici molestissimi. Et scripserunt
plurima de illis pedantibus. Plurima, quia ubique erant et infestabant omnes scholas
isti magistelli. Et Jacobus Pontanus, ante hos duos dies nostra Aliosia legit locum ex
dialogis Pontani in quibus Menecellus et alter grammaticus inter se disputant de illis rebus
absurdis quae iam disputabantur aetate Taciti aut aetate etiam Petronii. Meministis in initio
operis Petroniani, nonne, esse illas disputationes de falsis et absurdis quaestionibus quae in
schola agitarentur? Et postea Jordanus Bruno et Erasmus, Scrofia, Foster, Menckenius, Runkhenius,
qui scripsit Orationem de Doctore Umbratico et graphice delineavit et apprime depinxit
hunc grillum -scitis quid sit grillum, nonne?-, hunc grillum, hanc detortam faciem viri docti.
Qui quidem simulat tamquam simiae similes sunt hominibus, illi doctores umbratici similes
sunt viris doctis.
Et quid scripsit, amice Michael, quid scripsit Leonardus Bruni? "Non vidi mai un di quei
tristi che sapesse tre lettere!" Nonne de iis loquebatur? Numquam vidi unum ex iis ignobilibus
hominibus qui sciret tres litteras! Et loquebatur prorsus de illis grammaticis, quia semper
fuerunt. Est quasi indoles humana: Sunt homines qui timent res intricatas, timent vitam non
posse certis atque definitis legibus semper astringi. Et ergo quaerunt has leges, appetunt,
cupiunt, non possunt vivere sine. Et *** primum sibi videntur se assecutos esse has leges,
volunt omnibus ceteris imponere. Et si quis unguem latum conatur discedere ab hac via,
ab his orbitis ferreis, in quibus eum imponere volunt, statim clamant et statim vociferantur,
statim dicunt rem esse eversam et omnia perdi et perire. Et etiam locuti sumus de Brocensi.
Nonne fuit unus ex illis et plurimi alii qui scripserunt de causis linguae Latinae? Quia
semper oportet invenire causas: Cur sella est feminini generis? Inquaeramus causam,
metaphysicam, si fieri potest metaphysicam causam!
Et postea multa alii. Jesuitae exempli gratia de quibus multa sunt dicta in hac sessione.
Alvares optimam grammaticunculam scripserat ut discipuli possent quibusdam elementis progredi.
Sed postea quidam dicebant esse nimis magnam, quidam dicebant esse nimis parvam et ergo
sunt factae variae editiones. Quibusdam in editionibus crassuit mirum in modum et facta
est tamquam Aloisius. In aliis editionibus illa grammatica extenuata est usque ad cadaver
quoddam, ad ossa neque poterant discipuli re vera bene tenere linguam Latinam. Quia
nemo est contentus. Alii volunt nimis multas leges, alii volunt nimis paucas leges et hoc
est factum per saecula. Et etiam postea Jesuitae Hiberni sicut ille Guilelmus Bath scripsit
Mercurium bilinguem. Et postea Comenius, imitatus illum Guilelmum Bath, proposuit ianuam. Cur
proposuit ianuam et proposuit atrium et proposuit Palatium Latinitatis? Quia videbat multos
magistros cruciare discipulos!
Ergo non debemus credere, quia hoc est nimis simplex: "Ah, fuit re vera paradisus, omnes
poterant iucunde discere..." omnes qui erant in scholis verorum humanistarum. Sed erunt
plurimae aliae scholae in quibus methodi tales perversae vigebant et obtinebant, semper.
Illa pugna fuit perpetua, fuit constans, perpetua et cotidiana. Et fuit pugna vera, adeo fuit
pugna vera ut quidam mortui sint. Loquor exempli gratia de Petro Ramo, nonne? Qui, *** scripsisset
esse reformandas methodos in universitate Lutetiensi, occisus est illa nocte Sancti
Bartholomaei atrociter. Et multi alii: Laurentius Valla debuit fugere iram eorum qui ius civile
colebant Ticinii sive Papiae. Et postea, saeculo decimo septimo, nonne fuerunt
illi grammatici Porturegalenses? Qui quidem *** in omnibus ceteris rebus adversarentur
Jesuitis et in omnibus ceteris rebus adversarentur illis rationibus certis et definitis, prorsus
in re grammatica contrarium facere voluerunt. Quia Jesuitae a hereditate acceperant methodos
humanistarum, quamquam exinaniverant, medulla orbaverant. Sed tamen Porturegalenses volebant
novam methodum ad docendam linguam Latinam, novam methodum ad docendam linguam Graecam,
quam praesertim Lancelot -nonne?- ille composuit. Et quae methodi sunt initium illius analyseos
logicae, illius rationis logicae quae adhuc infestat nos. Sunt multi magistri qui dicant:
"Quomodo possumus discere discipulos linguam Latinam qui ignorent quid sit complementum
agentis?!" Sed etiam Erasmus ignorabat! Neque umquam cogitaverat de complemento agentis-
quid est hoc, complementum agentis? Si quis interogasset, dixisset: "Boh, numquam audivi,
quid est hoc? Est novum epicyclum quod invenerunt astronomi?" Et nihilominus didicit linguam
Latinam. Videtis, hic sunt multi qui didicerunt linguam Latinam neque sciverunt quid sit complementum
agentis. Et... Iam finem faciam, finem faciam.
Tantummodo hoc velim dicere: Locuti sumus etiam de pronuntiatu -nonne?-, de pronuntiatu
linguae Latinae, qui est maximi momenti. Sed sunt multae rationes ad etiam hanc rem docendam.
Exempli gratia: Pronuntiatus est summi momenti in modis musicis, in carminibus. Quia si non
pronuntiamus bene carmina, non possumus percipere omnes effectus, omnes figuras, quas poetae
voluerunt in sua carmina indere. Quid cogitarunt humanistae, tamen? Qui nunc sunt hoc cogitarunt
ut omnino occiderent carmina, ut dicerent: Conticuere omnes intentique ora tenebant inde
toro pater Aeneas... Et eodem modo pronuntiant et carmina funebria, sicut Lugete, o Veneres
Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum... Et carmina laetissima, sicut: Vivamus mea
Lesbia atque amemus... Eodem modo pronuntiant. Humanistae, contra, secuti quandam consuetudinem
iam mediaevalem sed in melius mutantes eam consuetudinem, canebant. Petrus Triconus,
Conradus Celtis et plurimi alii canebant carmina. Scripserunt modos musicos qui congruerent
*** illis numeris et effecerunt ut discipuli possent sentire longitudines et vocalium et
syllabarum tantummodo canentes. Et haec est vera ratio viva. Vera ratio viva non constat
tantummodo ex loquendo. Oportet videre quid dicamus et quomodo. Et hoc sto tecum omnino:
Oportet resuscitare illum humanismum qui non pendet a Christianitate, potius contrarium,
dixerim Christianitatem esse partem humanismi, id est ipsam notionem Christianam esse notionem
humanisticam. Sed humanismus originem habet *** Graecis et postea *** Romanis et *** iam
Terentius dicat "*** sum, humani nihil a me alienum ***" iam condit humanitatem, quae
postea coniungitur *** litteris, *** Cicerone, qui de Christo non potuit audire. Bene, gratias,
ignoscite quod sum nimis garrulus.